10. Polydectes is turned to stone

postquam Perseus ad īnsulam nāvem appulit, sē ad locum contulit ubi māter ōlim habitāverat, sed domum invēnit vacuam et omnīnō dēsertam. trēs diēs per tōtam īnsulam mātrem quaerēbat; tandem quartō diē ad templum Diānae pervēnit. hūc Danaë refūgerat, quod Polydectem timēbat. Perseus ubi haec cognōvit, īrā magnā commōtus est; ad rēgiam Polydectis sine morā contendit, et ubi eō vēnit, statim in ātrium irrūpit. Polydectēs magnō timōre affectus est et fugere volēbat. dum tamen ille fugit, Perseus caput Medūsae mōnstrāvit; ille autem simul atque hoc vīdit, in saxum versus est.