9. The reward of valor

Perseus postquam ad lītus dēscendit, prīmum tālāria exuit; tum ad rūpem vēnit ubi Andromeda vīncta erat. ea autem omnem spem salūtis dēposuerat, et ubi Perseus adiit, terrōre paene exanimāta erat. ille vincula statim solvit, et puellam patrī reddidit. Cēpheus ob hanc rem maximō gaudiō affectus est. meritam grātiam prō tantō beneficiō Perseō rettulit; praetereā Andromedam ipsam eī in mātrimōnium dedit. ille libenter hoc dōnum accēpit et puellam dūxit. paucōs annōs cum uxōre suā in eā regiōne habitābat, et in magnō honōre erat apud omnēs Aethiopēs. magnopere tamen mātrem suam rūrsus vidēre cupiēbat. tandem igitur cum uxōre suā ē rēgnō Cēpheī discessit.