10. Polydectes is turned to stone ================================= postquam Perseus ad īnsulam nāvem appulit, sē ad locum contulit ubi māter ōlim habitāverat, sed domum invēnit vacuam et omnīnō dēsertam. trēs diēs per tōtam īnsulam mātrem quaerēbat; tandem quartō diē ad templum Diānae pervēnit. hūc Danaë refūgerat, quod Polydectem timēbat. Perseus ubi haec cognōvit, īrā magnā commōtus est; ad rēgiam Polydectis sine morā contendit, et ubi eō vēnit, statim in ātrium irrūpit. Polydectēs magnō timōre affectus est et fugere volēbat. dum tamen ille fugit, Perseus caput Medūsae mōnstrāvit; ille autem simul atque hoc vīdit, in saxum versus est.