11. The oracle fulfilled¶
post haec Perseus cum uxōre suā ad urbem Ācrisī rediit. ille autem ubi Perseum vīdit, magnō terrōre affectus est; nam propter ōrāculum istud nepōtem suum adhūc timēbat. in Thessaliam igitur ad urbem Larīsam statim refūgit, frūstrā tamen; neque enim fātum suum vītāvit. post paucōs annōs rēx Larīsae lūdōs magnōs fēcit; nūntiōs in omnēs partēs dīmīserat et diem ēdīxerat. multī ex omnibus urbibus Graeciae ad lūdōs convēnērunt. ipse Perseus inter aliōs certāmen discōrum iniit. at dum discum conicit, avum suum cāsū occīdit; Ācrisius enim inter spectātōrēs eius certāminis forte stābat.