8. The rescue

at Perseus ubi haec vīdit, gladium suum ēdūxit, et postquam tālāria induit, in āera sublātus est. tum dēsuper in mōnstrum impetum subitō fēcit, et gladiō suō collum eius graviter vulnerāvit. mōnstrum ubi sēnsit vulnus, fremitum horribilem ēdidit, et sine morā tōtum corpus in aquam mersit. Perseus dum circum lītus volat, reditum eius exspectābat. mare autem intereā undique sanguine īnficitur. post breve tempus belua rūrsus caput sustulit; mox tamen ā Perseō ictū graviōre vulnerāta est. tum iterum sē in undās mersit, neque posteā vīsa est.