36. Laomedon and the sea-monster

Lāomedōn quīdam illō tempore rēgnum Trōiae obtinēbat. ad hunc Neptūnus et Apollō annō superiōre vēnerant, et cum Trōia nōndum moenia habēret, ad hoc opus auxilium obtulerant. postquam tamen hōrum auxiliō moenia cōnfecta sunt, nōlēbat Lāomedōn praemium quod prōposuerat persolvere.

Neptūnus igitur et Apollō ob hanc causam īrātī mōnstrum quoddam mīsērunt speciē horribilī, quod cotīdie ē marī veniēbat et hominēs pecudēsque vorābat. Trōiānī autem timōre perterritī in urbe continēbantur, et pecora omnia ex agrīs intrā mūrōs compulerant. Lāomedōn hīs rēbus commōtus ōrāculum cōnsuluit, ac deus eī praecēpit ut fīliam Hēsionēn mōnstrō obiceret.