37. The rescue of Hesione¶
Lāomedōn, cum hoc respōnsum renūntiātum esset, magnum dolōrem percēpit; sed tamen, ut cīvēs suōs tantō perīculō līberāret, ōrāculō pārēre cōnstituit et diem sacrificiō dīxit. sed sīve cāsū sīve cōnsiliō deōrum Herculēs tempore opportūnissimō Trōiam attigit; ipsō enim temporis pūnctō quō puella catēnīs vīncta ad lītus dēdūcēbātur ille nāvem appulit. Herculēs ē nāvī ēgressus dē rēbus quae gerēbantur certior factus est; tum īrā commōtus ad rēgem sē contulit et auxilium suum obtulit. cum rēx libenter eī concessisset ut, sī posset, puellam līberāret, Herculēs mōnstrum interfēcit; et puellam, quae iam omnem spem salūtis dēposuerat, incolumem ad patrem redūxit. Lāomedōn magnō cum gaudiō fīliam suam accēpit, et Herculī prō tantō beneficiō meritam grātiam rettulit.