35. The defeat of the Amazons¶
diū et ācriter pugnātum est; tandem tamen ad sōlis occāsum tanta commūtātiō rērum facta est ut mulierēs terga verterent et fugā salūtem peterent. multae autem vulneribus dēfessae dum fugiunt captae sunt, in quō numerō ipsa erat Hippolytē. Herculēs summam clēmentiam praestitit, et postquam balteum accēpit, lībertātem omnibus captīvīs dedit. tum vērō sociōs ad mare redūxit, et quod nōn multum aestātis supererat, in Graeciam proficīscī mātūrāvit. nāvem igitur cōnscendit, et tempestātem idōneam nactus statim solvit; antequam tamen in Graeciam pervēnit, ad urbem Trōiam nāvem appellere cōnstituit, frūmentum enim quod sēcum habēbat iam dēficere coeperat.