30. 7th labor: the Cretan bull¶
tum Eurystheus Herculī imperāvit ut taurum quendam ferōcissimum ex īnsulā Crētā vīvum referret. ille igitur nāvem cōnscendit, et cum ventus idōneus esset, statim solvit. cum tamen īnsulae iam appropinquāret, tanta tempestās subitō coörta est ut nāvis cursum tenēre nōn posset. tantus autem timor animōs nautārum occupāvit ut paene omnem spem salūtis dēpōnerent. Herculēs tamen, etsī nāvigandī imperītus erat, haudquāquam territus est.
post breve tempus summa tranquillitās cōnsecūta est, et nautae, quī sē ex timōre iam recēperant, nāvem incolumem ad terram appulērunt. Herculēs ē nāvī ēgressus est, et cum ad rēgem Crētae vēnisset, causam veniendī docuit. deinde, postquam omnia parāta sunt, ad eam regiōnem contendit quam taurus vāstābat. mox taurum vīdit, et quamquam rēs erat magnī perīculī, cornua eius prehendit. tum, cum ingentī labōre mōnstrum ad nāvem trāxisset, cum praedā in Graeciam rediit.