31. 8th labor: the man-eating horses of Diomedes¶
postquam ex īnsulā Crētā rediit, Herculēs ab Eurystheō in Thrāciam missus est, ut equōs Diomēdis redūceret. hī equī carne hominum vēscēbantur; Diomēdēs autem, vir crūdēlissimus, illīs obiciēbat peregrīnōs omnēs quī in eam regiōnem vēnerant. Herculēs igitur magnā celeritāte in Thrāciam contendit et ab Diomēde postulāvit ut equī sibi trāderentur. cum tamen ille hoc facere nōllet, Herculēs īrā commōtus rēgem interfēcit et cadāver eius equīs obicī iussit.
ita mīra rērum commūtātiō facta est; is enim quī anteā multōs cum cruciātū necāverat ipse eōdem suppliciō necātus est. cum haec nūntiāta essent, omnēs quī eam regiōnem incolēbant maximā laetitiā affectī sunt et Herculī meritam grātiam referēbant. nōn modo maximīs honōribus et praemiīs eum decorāvērunt sed orābant etiam ut rēgnum ipse susciperet. ille tamen hoc facere nōlēbat, et cum ad mare rediisset, nāvem occupāvit. ubi omnia ad nāvigandum parāta sunt, equōs in nāvī collocāvit; deinde, cum idōneam tempestātem nactus esset, sine morā ē portū solvit, et paulō post equōs in lītus Argolicum exposuit.