29. 6th labor: the Stymphalian birds

post paucōs diēs Herculēs ad oppidum Stymphālum iter fēcit; imperāverat enim eī Eurystheus ut avēs Stymphalidēs necāret. hae avēs rostra aēnea habēbant et carne hominum vēscēbantur. ille postquam ad locum pervēnit, lacum vīdit; in hōc autem lacū, quī nōn procul erat ab oppidō, avēs habitābant. nūlla tamen dabātur appropinquandī facultās; lacus enim nōn ex aquā sed ē līmō cōnstitit. Herculēs igitur neque pedibus neque lintre prōgredī potuit.

ille cum magnam partem diēī frūstrā cōnsumpsisset, hōc cōnātū dēstitit et ad Volcānum sē contulit, ut auxilium ab eō peteret. Volcānus (quī ab fabrīs maximē colēbātur) crepundia quae ipse ex aere fabricātus erat Herculī dedit. hīs Herculēs tam ācrem crepitum fēcit ut avēs perterritae āvolārent. ille autem, dum āvolant, magnum numerum eārum sagittīs trānsfīxit.