26. The fight with the centaurs

simul atque amphora aperta est, odor iūcundissimus undique diffūsus est; vīnum enim suāvissimum erat. centaurī nōtum odōrem sēnsērunt et omnēs ad locum convēnērunt.

ubi ad spēluncam pervēnērunt, magnopere īrātī erant quod Herculem bibentem vīdērunt. tum arma rapuērunt et Pholum interficere volēbant. Herculēs tamen in aditū spēluncae cōnstitit et impetum eōrum fortissimē sustinēbat. facēs ārdentēs in eōs coniēcit; multōs etiam sagittīs suīs vulnerāvit. hae autem sagittae eaedem erant quae sanguine Hȳdrae ōlim imbūtae erant. omnēs igitur quōs ille sagittīs vulnerāverat venēnō statim absūmptī sunt; reliquī autem ubi hoc vīdērunt, terga vertērunt et fugā salūtem petiērunt.