25. Hercules at the centaur’s cave

dē quārtō lābōre, quem suprā nārrāvimus, haec etiam trāduntur. Herculēs dum iter in Arcadiam facit, ad eam regiōnem vēnit quam centaurī incolēbant. cum nox iam appeteret, ad spēluncam dēvertit in quā centaurus quīdam, nōmine Pholus, habitābat.

ille Herculem benignē excēpit et cēnam parāvit. at Herculēs postquam cēnāvit, vīnum ā Pholō postulāvit. erat autem in spēluncā magna amphora vīnō optimō replēta, quam centaurī ibi dēposuerant. Pholus igitur hoc vīnum dare nolēbat, quod reliquōs centaurōs timēbat; nūllum tamen vīnum praeter hoc in spēluncā habēbat. “hoc vīnum,” inquit, “mihi commissum est. sī igitur hoc dabō, centaurī mē interficient.” Herculēs tamen eum irrīsit, et ipse pōculum vīnī dē amphorā hausit.