27. The fate of Pholus¶
postquam reliquī fūgērunt, Pholus ex spēluncā ēgressus est, et corpora spectābat eōrum quī sagittīs interfectī erant. magnopere autem mirātus est quod tam levī vulnere exanimātī erant, et causam eius reī quaerēbat. adiit igitur locum ubi cadāver cuiusdam centaurī iacēbat, et sagittam ē vulnere trāxit. haec tamen sīve cāsū sīve cōnsiliō deōrum ē manibus eius lāpsa est, et pedem leviter vulnerāvit. ille extemplō dolōrem gravem per omnia membra sēnsit, et post breve tempus vī venēnī exanimātus est. mox Herculēs, quī reliquōs centaurōs secūtus erat, ad spēluncam rediit, et magnō cum dolōre Pholum mortuum vīdit. multīs cum lacrimīs corpus amicī ad sepultūram dedit; tum, postquam alterum pōculum vīnī exhausit, somnō sē dedit.