24. 4th labor: the Erymanthian boar

tum vērō iussus est Herculēs aprum quendam capere quī illō tempore agrōs Erymanthiōs vāstābat et incolās huius regiōnis magnopere terrēbat. Herculēs rem suscēpit et in Arcadiam profectus est. postquam in silvam paulum prōgressus est, aprō occurrit. ille autem simul atque Herculem vīdit, statim refūgit; et timōre perterritus in altam fossam sē proiēcit. Herculēs igitur laqueum quem attulerat iniēcit, et summā cum difficultāte aprum ē fossā extrāxit. ille etsī fortiter repugnābat, nūllō modō sē līberāre potuit; et ab Hercule ad Eurystheum vīvus relātus est.