23. 3rd labor: the Cerynean stag

postquam Eurystheō caedēs Hȳdrae nūntiāta est, magnus timor animum eius occupāvit. iussit igitur Herculem cervum quendam ad sē referre; nōluit enim virum tantae audāciae in urbe retinēre. hic autem cervus, cuius cornua aurea fuisse trāduntur, incrēdibilī fuit celeritāte. Herculēs igitur prīmō vestīgiīs eum in silvā persequēbātur; deinde ubi cervum ipsum vīdit, omnibus vīribus currere coepit. ūsque ad vesperum currēbat, neque nocturnum tempus sibi ad quiētem relinquēbat, frūstrā tamen; nūllō enim modō cervum cōnsequī poterat. tandem postquam tōtum annum cucurrerat (ita trāditur), cervum cursū exanimātum cēpit, et vīvum ad Eurystheum rettulit.