22. 2nd labor: the Lernean Hydra

paulō post iussus est ab Eurystheō Hȳdram necāre. hoc autem mōnstrum erat cui novem erant capita. Herculēs igitur cum amīcō Iolāō profectus est ad palūdem Lernaeam, in quā Hȳdra habitābat. mox mōnstrum invēnit, et quamquam rēs erat magnī perīculī, collum eius sinistrā prehendit. tum dextrā capita novem abscīdere coepit; quotiēns tamen hoc fēcerat, nova capita exoriēbantur. diū frūstrā labōrābat; tandem hōc cōnātū dēstitit. deinde arborēs succīdere et ignem accendere cōnstituit. hoc celeriter fēcit, et postquam ligna ignem comprehendērunt, face ārdente colla adūssit, unde capita exoriēbantur. nec tamen sine magnō labōre haec fēcit; vēnit enim auxiliō Hȳdrae cancer ingēns, quī, dum Herculēs capita abscīdit, crūra eius mordēbat. postquam mōnstrum tālī modō interfēcit, sagittās suās sanguine eius imbuit, itaque mortiferās reddidit.