21. 1st labor: the Nemean lion¶
prīmum ab Eurystheō iussus est Herculēs leōnem occīdere quī illō tempore vallem Nemeaeam reddēbat īnfēstam. in silvās igitur in quibus leō habitābat statim sē contulit. mox feram vīdit, et arcum, quem sēcum attulerat, intendit; eius tamen pellem, quae dēnsissima erat, trāicere nōn potuit. tum clāvā magnā quam semper gerēbat leōnem percussit, frūstrā tamen; neque enim hōc modō eum occīdere potuit. tum dēmum collum mōnstrī bracchiīs suīs complexus est et faucēs eius omnibus vīribus compressit. hōc modō leō brevī tempore exanimātus est; nūlla enim respīrandī facultās eī dabātur. tum Herculēs cadāver ad oppidum in umerīs rettulit; et pellem, quam dētrāxerat, posteā prō veste gerēbat. omnēs autem quī eam regiōnem incolēbant, ubi fāmam dē morte leōnis accēpērunt, vehementer gaudēbant et Herculem magnō honōre habēbant.