20. The oracle’s reply

ubi Hercules fīnem fēcit, Pythia prīmō tacēbat; tandem tamen iussit eum ad urbem Tīryntha īre, et Eurystheī rēgis omnia imperāta facere. Herculēs ubi haec audīvit, ad urbem illam contendit, et Eurystheō rēgī sē in servitūtem trādidit. duodecim annōs crūdēlissimō Eurystheō serviēbat, et duodecim labōrēs, quōs ille imperāverat, cōnfēcit; hōc enim ūnō modō tantum scelus expiārī potuit. dē hīs labōribus plūrima ā poētīs scrīpta sunt. multa tamen quae poētae nārrant vix crēdibilia sunt.