19. Hercules consults the oracle

Herculēs tantum scelus expiāre magnopere cupiēbat. cōnstituit igitur ad ōrāculum Delphicum īre; hoc enim ōrāculum erat omnium celeberrimum. ibi templum erat Apollinis plūrimīs dōnīs ornātum. hōc in templō sedēbat fēmina quaedam, nōmine Pythia, et cōnsilium dabat eīs quī ad ōrāculum veniēbant. haec autem fēmina ab ipsō Apolline docēbātur, et voluntātem deī hominibus ēnūntiābat. Herculēs igitur, quī Apollinem praecipuē colēbat, hūc vēnit. tum rem tōtam exposuit, neque scelus cēlāvit.