18. Madness and murder¶
post hoc proelium Herculēs cōpiās suās ad urbem redūxit. omnēs Thēbānī propter victōriam maximē gaudēbant; Creōn autem magnīs honōribus Herculem decorāvit, atque fīliam suam eī in mātrimōnium dedit. Herculēs cum uxōre suā beātam vītam agēbat; sed post paucōs annōs subitō in furōrem incidit, atque līberōs suōs ipse suā manū occīdit. post breve tempus ad sānitātem reductus est, et propter hoc facinus magnō dolōre affectus est; mox ex urbe effūgit et in silvās sē recēpit. nolēbant enim cīvēs sermōnem cum eō habēre.