17. The defeat of the Minyae¶
Ergīnus, rēx Minyārum, ob haec vehementer īrātus statim cum omnibus cōpiīs in fīnēs Thēbānōrum contendit. Creōn adventum eius per explōrātōrēs cognōvit. ipse tamen pugnāre nōluit, nam magnō timōre affectus erat; Thēbānī igitur Herculem imperātōrem creāvērunt. ille nūntiōs in omnēs partēs dīmīsit, et cōpiās coēgit; tum proximō diē cum magnō exercitū profectus est. locum idōneum dēlēgit et aciem īnstrūxit. tum Thēbānī ē superiōre locō impetum in hostēs fēcērunt. illī autem impetum sustinēre nōn potuērunt; itaque aciēs hostium pulsa est atque in fugam conversa.