17. The defeat of the Minyae ============================ Ergīnus, rēx Minyārum, ob haec vehementer īrātus statim cum omnibus cōpiīs in fīnēs Thēbānōrum contendit. Creōn adventum eius per explōrātōrēs cognōvit. ipse tamen pugnāre nōluit, nam magnō timōre affectus erat; Thēbānī igitur Herculem imperātōrem creāvērunt. ille nūntiōs in omnēs partēs dīmīsit, et cōpiās coēgit; tum proximō diē cum magnō exercitū profectus est. locum idōneum dēlēgit et aciem īnstrūxit. tum Thēbānī ē superiōre locō impetum in hostēs fēcērunt. illī autem impetum sustinēre nōn potuērunt; itaque aciēs hostium pulsa est atque in fugam conversa.