14. The music-lesson

Herculēs ā puerō corpus suum dīligenter exercēbat; magnam partem diēī in palaestrā cōnsūmēbat; didicit etiam arcum intendere et tēla conicere. hīs exercitātiōnibus vīrēs eius cōnfirmātae sunt. in mūsicā etiam ā Linō centaurō ērudiēbātur (centaurī autem equī erant sed caput hominis habēbant); huic tamen artī minus dīligenter studēbat. hic Linus Herculem ōlim obiūrgābat, quod nōn studiōsus erat; tum puer īrātus citharam subitō rapuit, et omnibus vīribus caput magistrī īnfēlīcis percussit. ille ictū prōstrātus est, et paulō post ē vītā excessit, neque quisquam posteā id officium suscipere voluit.