13. Hercules and the serpents¶
Īphiclēs, frāter Herculis, magnā vōce exclāmāvit; sed Herculēs ipse, fortissimus puer, haudquāquam territus est. parvīs manibus serpentēs statim prehendit, et colla eārum magnā vī compressit. tālī modō serpentēs ā puerō interfectae sunt. Alcmēna autem, māter puerōrum, clamōrem audīverat, et marītum suum ē somnō excitāverat. ille lūmen accendit et gladium suum rapuit; tum ad puerōs properābat, sed ubi ad locum vēnit, rem mīram vīdit, Herculēs enim rīdēbat et serpentēs mortuās mōnstrābat.