15. Hercules escapes sacrifice

dē Hercule haec etiam inter alia nārrantur. ōlim dum iter facit, in fīnēs Aegyptiōrum vēnit. ibi rēx quīdam, nōmine Būsīris, illō tempore rēgnābat; hic autem vir crūdēlissimus hominēs immolāre cōnsuēverat. Herculem igitur corripuit et in vincula coniēcit. tum nūntiōs dīmīsit et diem sacrificiō ēdīxit. mox ea diēs appetēbat, et omnia rīte parāta sunt. manūs Herculis catēnīs ferreīs vīnctae sunt, et mola salsa in caput eius īnspersa est. mōs enim erat apud antīquōs salem et far capitibus victimārum impōnere. iam victima ad āram stābat; iam sacerdōs cultrum sūmpserat. subitō tamen Herculēs magnō cōnātū vincula perrūpit; tum ictū sacerdōtem prōstrāvit; alterō rēgem ipsum occīdit.