13. Hercules and the serpents
=============================

Īphiclēs, frāter Herculis, magnā vōce exclāmāvit; sed Herculēs ipse,
fortissimus puer, haudquāquam territus est. parvīs manibus serpentēs
statim prehendit, et colla eārum magnā vī compressit. tālī modō
serpentēs ā puerō interfectae sunt. Alcmēna autem, māter puerōrum,
clamōrem audīverat, et marītum suum ē somnō excitāverat. ille lūmen
accendit et gladium suum rapuit; tum ad puerōs properābat, sed ubi ad
locum vēnit, rem mīram vīdit, Herculēs enim rīdēbat et serpentēs mortuās
mōnstrābat.