6. The sea-serpent

post haec Perseus in fīnēs Aethiopum vēnit. ibi Cēpheus quīdam illō tempore regnābat. hic Neptūnum, maris deum, ōlim offenderat; Neptūnus autem mōnstrum saevissimum mīserat. hoc cotīdiē ē marī veniēbat et hominēs dēvorābat. ob hanc causam pavor animōs omnium occupāverat. Cēpheus igitur ōrāculum deī Hammōnis cōnsuluit, atque adeō iussus est fīliam mōnstrō trādere. eius autem fīlia, nōmine Andromeda, virgō fōrmōsissima erat. Cēpheus ubi haec audīvit, magnum dolōrem percēpit. volēbat tamen cīvēs suōs ē tantō perīculō extrahere, atque ob eam causam imperāta Hammōnis facere cōnstituit.