5. The Gorgon’s head¶
rēs difficillima erat caput Gorgonis abscīdere; eius enim cōnspectū hominēs in saxum vertēbantur. propter hanc causam Minerva speculum Perseō dederat. ille igitur tergum vertit, et in speculum īnspiciēbat; hōc modō ad locum vēnit ubi Medūsa dormiēbat. tum falce suā caput eius ūnō ictū abscīdit. cēterae Gorgonēs statim ē somnō excitātae sunt, et ubi rem vīdērunt, īrā commōtae sunt. arma rapuērunt, et Perseum occīdere volēbant. ille autem dum fūgit, galeam magicam induit; et ubi hoc fēcit, statim ē cōnspectū eārum ēvāsit.