1. The ark

haec nārrantur ā poētīs dē Perseō. Perseus fīlius erat Iōvis, maximī deōrum; avus eius Ācrisius appellābātur. Ācrisius volēbat Perseum nepōtem suum necāre; nam propter ōrāculum puerum timēbat. comprehendit igitur Perseum adhūc īnfantem, et cum mātre in arcā ligneā inclūsit. tum arcam ipsam in mare coniēcit. Danaē, Perseī māter, magnopere territa est; tempestās enim magna mare turbābat. Perseus autem in sinū mātris dormiēbat.