33. The girdle is refused ========================= hīs virīs Herculēs persuāsit, postquam causam itineris exposuit, ut sēcum iter facerent. tum cum eīs quibus persuāserat nāvem cōnscendit, et cum ventus idōneus esset, post paucōs diēs ad ōstium flūminis Thermōdontis appulit. postquam in fīnēs Amāzonum vēnit, nūntium ad Hippolytam mīsit, quī causam veniendī docēret et balteum posceret. ipsa Hippolytē balteum trādere volēbat, quod dē Herculis virtūte fāmam accēperat; reliquae tamen Amāzonēs eī persuāsērunt ut negāret. at Herculēs, cum haec nūntiāta essent, bellī fortūnam temptāre cōnstituit. proximō igitur diē cum cōpiās ēdūxisset, locum idōneum dēlēgit et hostēs ad pugnam ēvocāvit. Amāzonēs quoque cōpiās suās ex castrīs ēdūxērunt et nōn magnō intervāllō ab Hercule aciem īnstrūxērunt.