12. The hatred of Juno ====================== Herculēs, Alcmēnae fīlius, ōlim in Graeciā habitābat. hic omnium hominum validissimus fuisse dīcitur. at Iūnō, rēgīna deōrum, Alcmēnam ōderat et Herculem adhūc īnfantem necāre voluit. mīsit igitur duās serpentēs saevissimās; hae mediā nocte in cubiculum Alcmēnae vēnērunt, ubi Herculēs cum frātre suō dormiēbat. nec tamen in cūnīs, sed in scūtō magnō cubābant. serpentēs iam appropinquāverant et scūtum movēbant; itaque puerī ē somnō excitātī sunt.